monumenta.ch > Servius > 432 > 600 > 402 > 613 > 546 > 373 > 637 > 250 > 838 > 374 > 26 > 1 > 553 > 485 > 305 > 663 > 648 > 641 > 67 > 39 > 304 > 750 > 46 > 36 > 492 > 11 > 570 > 194 > 516
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 515 <<<     >>> Versus 517

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 516

1 lm|arcturum|lm stella est post ursam in boote signo.
2 lm|pluvias hyadas|lm id est pluviosas. Sallustius 'consedit in valle virgulta nemorosaque' 'virgulta' pro virgultosa. quidam autem 'arcturum vel pluvias hyadas' accipiunt, quia non utraque uno tempore oriuntur: quod si ita est, erit 'que' pro 've'.
3 lm|triones|lm id est septentriones duos, Cynosuram et Helicen. Varro autem ait boves triones dici. et haec signa etiam plaustra dicuntur, quae a bobus necessario trahi solent, ut Graeci ἄρκτον ἅμαξαν.
Servius HOME

bav1646.210 bnf7959.125 bnf7960.95 bnf10307.282 med221.177 ubk206.150