monumenta.ch > Servius > 562 > 30 > 55 > 255 > 324 > 39 > 376 > 286 > 15 > 22 > 348 > 448 > 321 > 44 > 405 > 58 > 200 > 26 > 441 > 43 > 210 > 541 > 251 > 337 > 78 > 683 > 39 > 515
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 514 <<<     >>> Versus 516

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 515

1 lm|sidera cuncta notat|lm ideo 'cuncta', quia in prognosticis legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram serenitatem. 'notat' autem, ut Tullius 'notat et designat oculis', id est diligenter intuetur.
2 lm|tacito caelo|lm aut sereno, aut nocturno, per quod tacetur; aut ipse tacitus; aut certe ad homines rettulit: nam licet aeternus sit axium sonus, tamen a nobis non auditur. ergo quantum ad nos, tacitum dixit.
3 lm|labentia|lm cursu scilicet mundi; neque enim ventis feruntur, sicut de planetis dicitur: ergo 'labentia' tamquam labentia, numquam enim loco moventur.
Servius HOME

bav1646.210 bnf7959.124 bnf7960.95 bnf10307.282 med221.177 ubk206.150

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik