monumenta.ch > Servius > 443 > 277 > 741 > 100 > 302 > 647 > 280 > 335 > 172 > 174 > 176 > 136 > 11 > 438 > 24 > 714 > 435 > 700 > 536 > 129 > 614 > 624 > 425 > 406 > 360
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 359 <<<     >>> Versus 361

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 360

1 lm|qui tripodas sentis|lm tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur. vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii serpentis.
2 lm|clarii laurus|lm et hic 'qui sentis' subaudis. et Clarium oppidum est in finibus Colophoniorum, ubi Apollo colitur: unde Apollo Clarius. sane quaeritur, utrum 'Clarii' geminandum sit 'i'. et sciendum aliter non procedere: nam 'cla' brevis invenitur, ut Statius 'nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam'. per laurus autem oraculum intellegimus.
3 lm|qui sidera sentis|lm qui es peritus astrologiae.
Servius HOME

bav1646.202 bnf7959.121 bnf7960.92 bnf10307.277 med221.171 ubk206.139