monumenta.ch > Servius > 737 > 158 > 259 > 455 > 599 > 318 > 700 > 305 > 553 > 641 > 702 > 485 > 747 > 586 > 402 > 374 > 461 > 460 > 491 > 83 > 694 > 529 > 436 > 318 > 432 > 321 > 221 > 647 > 688 > 555 > 318 > 547 > 600 > 211 > 147 > 422 > 142 > 377 > 178
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 177 <<<     >>> Versus 179

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 178

1 lmntemerata|lm rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii: aliter si fiant, temerata ac turbata sunt sacra: unde Helenus 'nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet', item in octavo 'audax quos rumpere Pallas sacra vetat'.
2 lm|focis|lm et hic sicut superius dictum est, ostendit cum aris etiam focos solere numinibus consecrari: sed hic ideo 'focis', non aris, quia privatum sacrificium loquitur; nam penatibus sacrificat.
3 lm|perfecto honore|lm peracto sacrificio, qui est honor deorum. et bene ordinem servat, ut ante sacrificet, quam somnium narraret.
Servius HOME

bav1646.194 bnf7959.117 bnf7960.89 bnf10307.272 med221.166 ubk206.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik