monumenta.ch > Servius > 46 > 7 > 72 > 40 > 24 > 89 > 52 > 92 > 79 > 60 > 86 > 82 > 29 > 36 > 85 > 99 > 3 > 68 > 12 > 12 > 87 > 84 > 45 > 41 > 48 > 35
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 34 <<<     >>> Versus 36

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 35

1 lm|gradivumque patrem|lm gradivum θοῦρον Ἄρηα, id est exilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est: aut gravem deum. patrem autem ideo, quia apud pontifices Mars pater dicitur. alii 'gradivum', quod gradum inferant qui pugnant; aut quod inpigre gradiantur. †alii a graditudine, quod huc et illuc gradiatur: unde Martem communem dici. non nulli eundem Solem et Vulcanum dicunt, sed Vulcanum generis esse omnis principem, Martem vero Romanae tantum stirpis auctorem. alii gradivum, quia numquam equester; aut a gradu dictum.
2 lm|geticis|lm Thraciis. Getae autem populi sunt Mysiae, quae, quia lata est, multas continet gentes.
Servius HOME

bav1646.187 bnf7959.113 bnf7960.85 bnf10307.266 med221.159 ubk206.128