monumenta.ch > Servius > 461 > 552 > 697 > 27 > 574 > 43 > 593 > 201 > 31 > 13 > 548 > 231 > 232 > 263 > 892 > 205 > 70 > 332 > 792 > 12 > 202 > 189 > 271 > 741 > 702
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 701 <<<     >>> Versus 703

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 702

1 lm|dii patrii servate domum servate nepotem: vestrum hoc augurium|lm hic ostendit, Anchisen ea quae optabat per impetrationem augurii meruisse: augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum. perite ergo signum de caelo 'augurium' dixit. ideo et adiecit 'servate domum', id est genus, familiam: 'servate nepotem', a quo certum erat Romanam prolem propagatum iri.
Servius HOME

bav1646.182 bnf7959.109 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.262 med221.155 ubk206.128