monumenta.ch > Servius > 147 > 450 > 646 > 149 > 531 > 642 > 534 > 637 > 662 > 101 > 682 > 346 > 104 > 653 > 514 > 484 > 42 > 595 > 122 > 154 > 783 > 722 > 105 > 616 > 431 > 66 > 569 > 599 > 269 > 406 > 522 > 434 > 636
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 635 <<<     >>> Versus 637

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 636

1 lm|primum|lm praecipuum. vel 'primum' ante filium et uxorem. sed Varro rerum humanarum ait permissum a Graecis Aeneae, ut evaderet et quod carum putaret auferret; illum patrem liberasse, cum illi quibus similis optio esset data, aurum et argentum abstulissent. sed Aeneae propter admirationem iterum a Graecis concessum, ut quod vellet auferret; illum, ut simile, quod laudatum fuerat, faceret, deos penates abstulisse. tunc ei a Graecis concessum, ut et quos vellet secum et sua omnia liberaret: quod poeta Veneris praesidio praestitum dicit Aeneae.
2 lm|petebam|lm pro appetebam et optabam.
Servius HOME

bav1646.180 bnf7959.106 bnf7960.81 bnf7962.36 bnf10307.260 med221.153 ubk206.128