monumenta.ch > Servius > 575 > 78 > 88 > 381 > 703 > 172 > 310 > 477 > 689 > 301 > 658 > 182 > 19 > 245 > 512 > 485 > 401 > 265 > 863 > 495 > 548 > 490 > 795 > 23 > 445 > 192 > 717 > 255 > 132 > 543 > 252 > 458 > 165 > 145 > 308 > 109 > 588 > 158 > 704 > 467 > 112 > 771 > 304 > 757 > 676 > 627 > 218 > 134 > 538 > 671 > 181 > 426 > 665 > 427 > 377 > 470 > 400 > 793 > 199 > 482 > 874 > 81 > 653 > 696 > 575 > 710 > 466 > 375 > 520 > 418 > 101 > 502 > 154 > 709 > 727 > 581 > 172 > 507 > 408 > 608 > 381 > 686 > 106 > 26 > 712 > 228 > 11 > 69 > 603 > 132 > 610
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 609 <<<     >>> Versus 611

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 610

1 lm|neptunus muros|lm hoc quidem habet fabula, quod Neptunus cum Apolline Troiae fabricati sunt muros. sed constat Laomedontem supradictis diis certam vovisse pecuniam ad sacra facienda: quam inminentibus Mysiis transtulit ad murorum fabricam. unde dii et fecisse muros, et offensi esse dicuntur. simul notandum quod deos facit opera sua evertere: ut portas Iunonem, quarum dea est; nam portam luminis nascentibus praebet, ut 'Iuno lucina fer opem': arces Minervam; legimus enim 'Pallas quas condidit arces': Neptunum muros; ipsi enim fundamenta sunt consecrata, cuius et moventur arbitrio: unde ἐνοσίχθων dicitur, hoc est terram movens aquae concussione, sicut terrae motus continent opiniones.
2 lm|neptunus m. e. t. q.]|lm [ergo] cum Neptunus infestus indicatur, Apollo tamen etiam post piaculum Troianis favet, quia eum propter Chrysis sacerdotis filiam offenderant Graeci.
3 lm|tridentlm omnia in 'ns'. exeuntia aut participia sunt, aut nomina. sed si participia sunt, ablativum et in 'i' et in 'e' mittunt pro nostro arbitrio: Iuvenalis 'nec ardenti decoxit aeno', contra 'semperque ardente camino': si vero nomina fuerint, omni modo in 'e' exeunt. si autem eadem sint et nomina et participia, ut 'amans', cum nomina fuerint, omni modo in 'e' mittunt; cum participia, licenter utimur. ergo quia 'tridens' nomen est, 'tridente' debuit dicere: sed novitatem adfectavit, nulla cogente necessitate. sane in nominibus, quae et propria esse possunt et appellativa, ut 'liberalis' 'felix' 'iuvenalis', ablativus a proprio in 'e' exit, ab appellativo in 'i'.
Servius HOME

bav1646.179 bnf7959.106 bnf7960.81 bnf7962.36 bnf10307.260 med221.152 ubk206.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik