monumenta.ch > Servius > 761 > 277 > 830 > 175 > 379 > 103 > 513 > 499 > 604 > 602 > 168 > 257 > 393 > 114 > 791 > 146 > 566 > 276 > 429 > 615 > 504 > 580 > 261 > 189 > 246 > 908 > 603 > 521 > 480 > 562 > 681 > 317 > 266 > 108 > 660 > 261 > 535 > 664 > 604
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 604

1 lm|aspice|lm de Homero tractum, qui inducit Minervam praestantem ista Diomedi. et bene subdistinguit, quia non solum dicitur, sed etiam manu significatur.
2 lm|namque omnem|lm ordo est: omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti. dicitur enim nebula orta de terris obesse nostris obtutibus: unde aquila, quia supra nebulam est, plus videt. est etiam theologica ratio, quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina: unde nunc merito post Veneris abscessum numina vidisse dicitur Aeneas.
3 lm|obducta|lm superducta.
4 lm|tuentlm modo 'videnti', alias 'defendenti'.
Servius HOME

bav1646.179 bnf7959.106 bnf7960.81 bnf7962.36 bnf10307.259 med221.152 ubk206.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik