monumenta.ch > Servius > 335 > 351 > 457 > 407 > 653 > 124 > 564 > 682 > 242 > 498 > 642 > 716 > 474 > 632 > 402 > 147 > 641 > 246 > 509 > 105 > 255 > 376 > 340 > 679 > 535 > 692 > 108 > 426 > 616 > 391 > 644 > 21 > 722 > 150 > 595 > 810 > 348 > 428 > 721 > 101 > 359 > 190 > 491 > 430 > 532 > 534 > 487 > 712 > 784 > 308 > 415 > 665 > 321 > 8 > 252 > 145 > 323 > 426 > 182 > 227 > 343 > 200 > 51 > 660 > 268 > 265 > 164 > 401 > 54 > 210 > 723 > 441 > 595 > 699 > 231 > 670 > 439 > 677 > 625 > 209 > 602 > 166 > 554 > 601
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 600 <<<     >>> Versus 602

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 601

1 lm|tyndaridis|lm atqui Iovis est, non Tyndarei filia; sed sic dicimus 'Tyndaridis' de Helena, ut de Hercule Amphitryoniades. nam de Iove et Leda nati sunt Pollux et Helena, de Tyndareo et Leda Castor, qui solus mortalis fuit: unde Vergilius 'si fratrem Pollux alterna morte redemit', qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est. Helenam vero inmortalem fuisse indicat tempus. nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse: Argonautarum filii cum Thebanis bello dimicaverunt. item illorum filii contra Troiam bella gesserunt. ergo si inmortalis Helena non fuisset, tot sine dubio saeculis durare non posset. hanc autem legimus prius a Theseo raptam et in Aegypto commendatam Proteo. licet alia fabula a Paride raptam et, cum ad Aegyptum cum ea isset, a Proteo, cognito raptu, subtractam Paridi dicat.
2 lm|facies invisa|lm pulchritudo Helenae odiosa, id est Helena. et est Graecum, ut 'vis Herculea', hoc est Hercules. ostendit autem naturae culpam non esse hominibus adscribendam. sane quidam 'invisa' figurata dictum putant; adserunt enim ad Troiam Helenam non venisse, id est non visam a Troianis, quia cum eam Paris rapuit, ad Aegyptum profectus dicitur, mutato itineris cursu, ne a Graecis forte insequentibus comprehenderetur. ibi a Proteo receptus hospitio. sed cum Helena Proteo suam narrasset iniuriam, ab eo retenta est. tum sine ea Paris venit ad Troiam. Graeci autem putantes quod occultaretur a Troianis et nollent sibi eam reddere, deleverunt Troiam frustra, cum Troiani vere dicerent se Helenam non vidisse. alii dicunt a Proteo quidem Helenam Paridi sublatam et quibusdam disciplinis phantasma in similitudinem Helenae Paridi datum, quam imaginem ille ad Troiam dicitur pertulisse: quod etiam Homerum volunt tetigisse subtiliter, ubi Aeneas a Neptuno opposita nube liberatur. ἀμφὶ δ' ἄρ' εἰδώλῳ Τρῶες καὶ διοῖ Ἀχαιοί.
3 lm|lacaenae|lm a provincia Laconica. et notandum, derivationem minorem esse a principalitate, quod rarum est.
Servius HOME

bav1646.178 bnf7959.105 bnf7960.80 bnf7962.36 bnf10307.259 med221.152 ubk206.127

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik