monumenta.ch > Servius > 418 > 466 > 147 > 801 > 242 > 535 > 192 > 137 > 23 > 19 > 632 > 559 > 185 > 428 > 599 > 202 > 219 > 836 > 513 > 609 > 319
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 318 <<<     >>> Versus 320

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 319

1 lm|arcis phoebique sacerdos|lm aut subrogatum intellegimus: aut, quod melius est, morem Romanum tetigit; in Capitolio enim omnium deorum simulacra colebantur, ut sit eius Apollinis sacerdos, qui in arce colebatur. aut quia et Thymbraeus Apollo colebatur apud Troiam, ideo addidit alterius; et est 'arcis', quasi arcani, quia ipsum esse dicunt urbium conditorem. aut 'arcis' Minervae accipiamus.
Servius HOME

bav1646.172 bnf7959.102 bnf7960.78 bnf7962.33 bnf10307.254 med221.147 ubk206.110