monumenta.ch > Servius > 745 > 710 > 468 > 282 > 594 > 119 > 260 > 341 > 332 > 173 > 61 > 446 > 420 > 795 > 479 > 123 > 13 > 710 > 635 > 551 > 446 > 104 > 474 > 946 > 206 > 536 > 167 > 311 > 589 > 380 > 458 > 488 > 157
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 156 <<<     >>> Versus 158

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 157

1 lm|fas mihlm subaudis 'sit'. et bene a diis petit veniam, ne videatur proditor: nam et haec quae dicturus est tacuit, antequam audiret 'noster eris'; si enim voluntate proderet, sequebatur quod ait Cicero 'nemo umquam sapiens proditori credendum putavit'. aut 'fas mihi' ideo, quia non licet solvere sacramentum militare adversariis vel hostibus; ideo dixit 'liceat arcana dicere'. et cum ostenderit, se rem dicere quam non licet, ei facilius credetur.
2 lm|sacrata resolvere iura|lm scilicet ut non incidat in sacramenti poenam: nam miles legibus sacramentorum rogabatur, ut exiens ad bellum iuraret, se nihil contra rem publicam facturum: quia militiae tria sunt genera. plerumque enim 'evocati' dicuntur, et non sunt milites, sed pro milite: unde Sallustius 'neu quis miles neve pro milite', item ipse 'ab his omnes evocatos et centuriones': plerumque 'tumultuarii', hoc est qui ad unum militant bellum: plerumque 'sacramento rogati', quia post electionem in rem publicam iurant, sicut dictum est. et hi sunt qui habent plenam militiam; nam viginti et quinque annis tenentur. haec tria genera tangit Vergilius: sacramenti hoc loco, tumultuarii illo 'simul omne tumultu coniurat trepido Latium', evocationis 'mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem'.
Servius HOME

bav1646.168 bnf7959.99 bnf7960.75 bnf7962.31 bnf10307.250 med221.142 ubk206.102

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik