monumenta.ch > Servius > 639 > 2 > 97 > 45 > 36 > 201 > 29 > 82 > 71 > 7 > 73 > 86 > 65 > 48 > 96 > 71 > 77 > 85 > 32 > 367 > 76 > 84 > 6 > 73 > 37 > 60 > 45 > 52 > 87 > 65 > 77 > 92 > 12 > 76 > 89 > 79
    >>> Versus 80

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 79

1 lm|hoc primum|lm hoc maximum est vel principale apud me, verum dicere. <vel>
2 lm|hoc primum|lm 'fatebor' subaudis.
3 lm|nec si miserum fortuna sinonem finxit|lm quidam ita intellegunt: si me Fortuna ad hanc miseriam perducere potuit, non valebit etiam stultum facere, ut putem me mentiendo proficere.
4 lm|sinonem|lm Autolycus quidam fur fuit, qui se varias formabat in species. hic habuit liberos Aesimum, unde natus est Sinon, et Anticliam, unde Ulixes: consobrini ergo sunt. nec inmerito Vergilius Sinoni dat et fallaciam et proditionis officium, ne multum discedat a fabula, quia secundum Euphorionem Ulixes haec fecit.
5 lm|sinonem|lm melius, quam si 'me' dixisset; solet enim et in nomine quaedam esse emphasis, ut 'et quisquam numen Iunonis adoret'.
Servius HOME

bav1646.164 bnf7959.97 bnf7960.73 bnf7962.30 bnf10307.248 med221.139 ubk206.99

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik