monumenta.ch > Servius > 21 > 81 > 93 > 98 > 5 > 152 > 54 > 95 > 14 > 22 > 10 > 61 > 47 > 57 > 53 > 86 > 27 > 91 > 77 > 34 > 335 > 73 > 43 > 93 > 63 > 46 > 56 > 11 > 49 > 88 > 2 > 82 > 53 > 85 > 34 > 36 > 61 > 63 > 17 > 46 > 43 > 6 > 83 > 25 > 90 > 61 > 21 > 94 > 71 > 44 > 55 > 58 > 43 > 74 > 13
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 12 <<<     >>> Versus 14

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 13

1 lmncipiam|lm deest 'tamen', quia, cum praeponitur 'quamquam', subiungi necesse est 'tamen'.
2 lm|fracti bello|lm in hoc libro duplex intentio est: ne vel Troiae quod victa est, vel Aeneae turpe videatur esse quod fugit.
3 lm|fracti bello]|lm bene defendit causam suorum, quod in bello non inpares fuerint. sane amat in adversis hoc verbo uti, ut 'fractae vires' et 'frangimur heu fatis, inquit'.
4 lm|fatisque repulslm oraculis: ut est 'cum virgo poscere fata': secundum Plautum tribus, vita scilicet Troili, palladii conservatione, integro sepulcro Laomedontis, quod in Scaea porta fuit, ut in Bacchidibus lectum est; secundum alios vero pluribus: ut de Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evocatus ad bellum est; ut Rhesi equi tollerentur a Graecis; ut Herculis interessent sagittae, quas misit Philoctetes, quibus Paris peremptus est, cum ipse non potuisset adferre morte praeventus.
Servius HOME

bav1646.161 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.245 med221.137 ubk206.89