monumenta.ch > Servius > 540 > 591 > 137 > 760 > 162 > 571 > 599 > 689 > 614 > 185 > 135 > 549 > 215 > 174 > 412 > 293 > 335 > 642 > 402 > 431 > 680 > 692 > 159 > 140 > 292 > 236 > 346 > 646 > 319 > 513 > 428 > 599 > 185 > 632 > 137 > 535 > 242 > 801 > 147 > 466 > 359 > 418 > 526 > 644 > 520 > 716 > 375 > 742
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 741 <<<     >>> Versus 743

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 742

1 lm|hic canit|lm bene philosophica introducitur cantilena in convivio reginae adhuc castae: contra inter nymphas, ubi solae feminae erant, ait 'Vulcani Martisque dolos et dulcia furta'.
2 lm|errantem lunam|lm quia ἑλικοειδὴς est, id est obliquo incedit cursu, non recto, ut Sol: scilicet ne incidat in centrum terrae et frequenter patiatur eclipsin; vicinus enim est eius circulus terrae.
3 lm|solisque labores|lm 'canit' per omnia intellegimus. planetae septem sunt, Saturnus Iuppiter Mars Sol Venus Mercurius Luna. sed quinque et contra mundum feruntur, et cum mundo quando retrogradi sunt; Sol vero et Luna semper contra mundum. ideo ergo dixit 'Solis labores': laborat enim nitens contra venientis sphaerae volubilitatem. nec nos debet Homerus movere, qui ait ἥλιον ἀκάμαντα; non enim eum dixit non laborare, sed laborem non sentire.
4 lm|lunam solisque labores]|lm amat sane ubique Solem et Lunam iungere.
Servius HOME

bav1646.159 bnf7959.94 bnf7960.71 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.135 ubk206.86