monumenta.ch > Servius > 183 > 247 > 146 > 602 > 416 > 759 > 268 > 260 > 565 > 206 > 255 > 287 > 274 > 730 > 599 > 55 > 699 > 171 > 194 > 509 > 723 > 567 > 30 > 51 > 185 > 150 > 443 > 801 > 615 > 341 > 246 > 294 > 140 > 178 > 498 > 666 > 277 > 156 > 653 > 620 > 249 > 651 > 340 > 667 > 679 > 650 > 154 > 190 > 256 > 625 > 147 > 459 > 767 > 268 > 407 > 491 > 409 > 542 > 477 > 641 > 757 > 228 > 26 > 564 > 703 > 758 > 699 > 58 > 16 > 37 > 726
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 725 <<<     >>> Versus 727

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 726

1 lm|atria|lm ut supra diximus, tangit Romanam historiam; nam ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui: unde ait Iuvenalis 'quis fercula septem secreto cenavit avus?' ibi etiam pecunias habebant: unde etiam qui honoratiores erant liminum custodes adhibebantur, ut 'qui Dardanio Anchisae armiger ante fuit, fidusque ad limina custos'. ibi et culina erat: unde et atrium dictum est; atrum enim erat ex fumo. alii dicunt Atriam Etruriae civitatem fuisse, quae domos amplis vestibulis habebat: quae cum Romani imitarentur atria appellaverunt. alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis.
2 lm|lychnlm Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret. a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis 'dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae'. Horatius 'ungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis'. si enim a luce diceretur, non staret versus.
3 lm|laquearibus|lm principaliter lacus dicitur, ut Lucilius 'resultant aedesque lacusque'; diminutio lacunar facit, ut Horatius 'nec mea renidet in domo lacunar'; inde fit alia diminutio lacunarium et per antistoichon laquearium. legitur et lacuaribus. Cicero Tusculanarum 'tectis caelatis lacuatis'.
Servius HOME

bav1646.158 bnf7959.93 bnf7960.71 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.134 ubk206.86