monumenta.ch > Servius > 429 > 478 > 238 > 642 > 734 > 335 > 121 > 438 > 581 > 174 > 402 > 256 > 221 > 69 > 474 > 136 > 295 > 701
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 700 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 701

1 lm|dant manibus famuli lymphas|lm humilis character, qui ἰσχνὸς dicitur; vilia enim describuntur.
2 lm|cereremque canistris|lm hic panem, alibi triticum, ut 'tum Cererem corruptam undis'.
3 lm|expediunt|lm proferunt.
4 lm|tonsisque ferunt mantelia villis|lm 'tonsis villis' vel minutis vel conpositis, ut 'tonsa coma, pressa corona est'; constat enim maiores mappas habuisse villosas, quibus etiam in sacris utebantur, sicut in georgicis 'manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis'; de supplicaturis enim hoc dixit. 'mantelia' vero a manibus tergendis dicta, et est nominativus mantele, quo modo torale. quod autem legimus 'ne turpe toral', apocope est.
Servius HOME

bav1646.157 bnf7959.92 bnf7960.70 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.133 ubk206.85