monumenta.ch > Servius > 315 > 675 > 857 > 550 > 139 > 188 > 465 > 727 > 598 > 630 > 398 > 300 > 580 > 456 > 622 > 483 > 327 > 179 > 354 > 529 > 546 > 432 > 214 > 436 > 546
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 545 <<<     >>> Versus 547

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 546

1 lm|quem si fata virum servant|lm unum sensum in tres partes divisit, et potuit reprehendi idem dixisse, nisi ostenderet eum libenter voto suo inmorari. tale est illud 'si numina vestra incolumem Pallanta mihi' et cetera.
2 lm|si vescitur aura|lm vescor illa re, ut alibi 'vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis'. nec nos decipiat quod dicit Plinius, ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce comedo illam rem dicimus, nec tamen vescor illam rem. et ipse enim dicit non usquequaque hoc esse faciendum.
3 lm|si vescitur aura]|lm verbum inchoativum sine praeterito tempore et quod a se nascitur. sane hic 'vescitur' pro fruitur posuit; nam non comedit auram, sed vivit ea.
Servius HOME

bav1646.150 bnf7959.88 bnf7960.67 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.126 ubk206.68