monumenta.ch > Servius > 797 > 617 > 546 > 260 > 150 > 435 > 307 > 101 > 465 > 428 > 373 > 437 > 626 > 661 > 10 > 478 > 365 > 250 > 495 > 201 > 265 > 156 > 519 > 699 > 68 > 140 > 793 > 277 > 896 > 374 > 479 > 795 > 808 > 591 > 626 > 277 > 261 > 899 > 343 > 485 > 282 > 104 > 465 > 824 > 663 > 416 > 505 > 504 > 505 > 343
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 342 <<<     >>> Versus 344

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 343

1 lm|huic coniunx sychaeus erat|lm quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat. nam Sychaeus Sicarbas dictus est; Belus, Didonis pater, Mettes; Carthago a cartha, ut lectum est et in historia Poenorum et in Livio. sane Sychaeus Sy brevis est per naturam; sed hoc loco ectasin fecit ea licentia quae est in propriis nominibus. licet enim in quavis proprii nominis parte syllabae mutare naturam: quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, ut 'Sicanio praetenta sinu', quia venit a Sicano rege Siciliae.
2 lm|ditissimus agrlm veteres addebant cuius rei dives, ut 'dives equum'.
Servius HOME

bav1646.139 bnf7959.81 bnf7960.61 bnf7962.30 bnf10307.226 med221.116 ubk206.42

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik