monumenta.ch > Servius > 694 > 778 > 400 > 571 > 121 > 780 > 491 > 293 > 516 > 608 > 701 > 524 > 190 > 312 > 381 > 143 > 472 > 769 > 258 > 714 > 434 > 644 > 689 > 682 > 771 > 514 > 100 > 741 > 9 > 723 > 726 > 758 > 699 > 703 > 564 > 757 > 641 > 542 > 409 > 491 > 407 > 268 > 147 > 625 > 256 > 190 > 679 > 667 > 340 > 651 > 620 > 156 > 666 > 498 > 140 > 294 > 246 > 801 > 150 > 185 > 51 > 567 > 723 > 509 > 599 > 171 > 699 > 730 > 274 > 287 > 206 > 260 > 268 > 759 > 602 > 416 > 146 > 247
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 246 <<<     >>> Versus 248

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 247

1 lm|hic tamen|lm hoc est etiam in loco difficili.
2 lm|hic|lm pro illic.
3 lm|urbem patavlm hoc est Patavium. Patavium autem dictum vel a Padi vicinitate, quasi Padavium, vel ἀπὸ τοῦ πέτασθαι, quod captato augurio dicitur condita, vel quod avem telo petisse dicitur et eo loco condidisse civitatem. alii a palude Patina, quae vicina civitati fuisse dicitur, Patavium dictam putant. sane 'Patavi' minorem nominativo genetivum fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas nominativo suo habere debeat; Patavium enim Patavii facit.
4 lm|sedesque locavit|lm ex votis suis facit invidiam, dicens id concessum Antenori, quod ipsa desiderat.
Servius HOME

bav1646.131 bnf7959.77 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.220 med221.110 ubk206.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik