monumenta.ch > Servius > 155 > 183 > 166 > 61 > 33 > 352 > 385 > 620 > 256 > 86 > 730 > 340 > 482 > 623 > 752 > 237 > 57 > 69 > 149 > 194 > 207 > 27 > 564 > 23 > 749 > 763 > 409 > 341 > 46 > 65 > 178
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 177 <<<     >>> Versus 179

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 178

1 lm|fessi rerum|lm hoc est penuria fatigati, id est esurientes, quod fere laborem fames subsequitur. et fessus generale est; dicimus enim fessus animo, id est incertus consilii, ut 'ter fessus valle resedit', et fessus corpore, quod magis est proprium, et fessus rerum a fortuna venientium, ut hoc loco. epitheta numquam vacant, sed aut ad augmentum, aut ad diminutionem, aut ad discretionem poni solent.
2 lm|fruges|lm generaliter omnes fruges dicuntur, et errant qui discernunt frumenta a frugibus. nam Cicero ait 'olei et frugum minutarum', cum de leguminibus diceret, ut ostenderet etiam frumenta fruges vocari. frugum autem nomen tractum est a frumine, id est eminente gutturis parte.
3 lm|receptas|lm liberatas ut 'medioque ex hoste recepit', id est liberavit.
4 lm|receptas]|lm de periculo vel ex insperato salvas.
Servius HOME

bav1646.126 bnf7959.74 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.216 med221.105 ubk206.28