monumenta.ch > Servius > 5 > 16 > 72 > 37 > 8 > 15 > 52 > 53 > 54 > 70 > 66 > 8 > 1 > 27 > 40 > 52 > 65 > 95 > 54 > 83 > 45 > 37 > 45 > 40
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 39 <<<     >>> Versus 41

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 40

1 lm|argivum|lm quasi et illud contra fata. et 'Argivum' pro Argivorum; videtur autem specie accusativi singularis pro genetivo plurali usus. et bene 'Argivum' quasi quos ipsa Iuno amat, ut supra 'pro caris gesserat Argis'.
2 lm|potuit|lm ad illud refertur quod superius dixit 'nec posse'. et invidiose potentiam Minervae exaggerat, quae uno tempore et exurere potuit et submergere.
Servius HOME

bav1646.117 bnf7959.67 bnf7960.51 bnf7962.24 bnf10307.207 med221.96 ubk206.20