monumenta.ch > Servius > 96 > 73 > 7 > 71 > 82 > 29 > 201 > 36 > 97 > 71 > 80 > 3 > 403 > 8 > 151 > 71 > 99 > 639 > 12 > 87 > 84 > 73 > 76 > 76 > 41 > 3 > 33 > 403 > 96 > 48 > 32 > 76 > 511 > 314 > 35 > 97 > 32
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 31 <<<     >>> Versus 33

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 32

1 lm|acti fatis]|lm nulla Iunonis invidia est.
2 lm|acti fatis|lm si odio Iunonis fatigabantur, quo modo dicit 'acti fatis'? sed hoc ipsum Iunonis odium fatale est. laborat enim Vergilius nihil Troianorum meritis, sed omnia fatis adscribere. est et alter sensus; nam fatum voluntatem legimus, ut 'fatis Iunonis iniquae', id est voluntate, ut hic intellegamus, agebantur fatis Iunonis, id est voluntate. vel 'fatis' pro malis, ut 'nate Iliacis exercite fatis'.
3 lm|maria omnia|lm
4 lm|circum|lm in fine accentum ponimus contra morem Latinum: sed corruptio hoc facit; namque praepositio postposita corrupta est sine dubio.
Servius HOME

bav1646.116 bnf7959.67 bnf7960.50 bnf7962.24 bnf10307.206 med221.96 ubk206.18