monumenta.ch > Servius > 1 > 15 > 224 > 100 > 301 > 277 > 444 > 3 > 475 > 3 > 431 > 552 > 466 > 8 > 477 > 508 > 20 > 158 > 437 > 377 > 308 > 346 > 121 > 140 > 6 > 5 > 231 > 353 > 9 > 267 > 6 > 8 > 202 > 4 > 147 > 343 > 384 > 69 > 155 > 382 > 172 > 503 > 447 > 1 > 504 > 69 > 342 > 8 > 300 > 253 > 159 > 461 > 9 > 476 > 467 > 302 > 20
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 19 <<<     >>> Versus 21

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 20

1 lm|audierat|lm a Iove aut a Fatis. non enim omnia numina habent divinandi facultatem; denique ne ipse quidem Apollo sua sponte divinat, ut est 'quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit'. et perite 'audierat'; in Ennio enim inducitur Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis.
2 lm|audierat]|lm bene audierat quasi de incertis rebus, ut et timeret et speraret omnia pro sua voluntate posse mutari.
3 lm|Tyrias arces|lm Carthaginem dicit, quam Tyrii condiderunt. 'arces' autem ab eo quod est arceo dictae, quia inde hostes arcentur, id est prohibentur; et arcus, genus teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem. sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'arces' est verbum, arceo arces, cum non sit nomen.
4 lm|olim|lm quandoque. et tria tempora significat: praeteritum, ut 'olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis'; praesens, ut 'tumidis quod fluctibus olim tunditur'; futurum, ut 'nunc olim quocumque dabunt se tempore vires'.
Servius HOME

bav1646.115 bnf7959.66 bnf7960.50 bnf7962.23 bnf10307.205 med221.95 ubk206.15