monumenta.ch > Servius > 4 > 78 > 132 > 4 > 78 > 191 > 486 > 409 > 524 > 8 > 1 > 51 > 20 > 202 > 51 > 20 > 18 > 9 > 400 > 427 > 5 > 408 > 285 > 376 > 9 > 280 > 162 > 78 > 197 > 134 > 461
    >>> Ad v. 462

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 461

1 rhesi mavortia tellus quam postea Rhesus tenuit.
2 et est prolepsis ex persona poetae: quo enim tempore Orpheus fuit, Rhesus necdum regnabat in Thracia.
3 et aliter: 'Pangaea' Thraciae montes.
4 Rhesus dux Thracum.
5 et est prolepsis, quia Orpheus Rheso antiquior est.
6 idcirco autem Thracia 'Mavortia tellus' dicitur, quia in divisione terrae Marti cessit.
Servius HOME

bav1646.108 bnf7960.47 bnf7962.20 med221.89