monumenta.ch > Servius > 67 > 30 > 354 > 30 > 30 > 30 > 30 > 67 > 30 > 30 > 523 > 30 > 30 > 7 > 7 > 241
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 240 <<<     >>> Ad v. 242

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 241

1 suffire thymo fumigare, ut exinde inimica illis animalia fugiant.
2 cerasque recidere inanes dum sine melle sunt cerae.
3 sane hoc dicit: si nihil habuerint in alvearibus, vel te tollente vel exedentibus pravis animalibus, apibus minutatim incisam ceram ministra; stiliones vero et cetera thymi fumo ab eis repelle.
Servius HOME

bav1646.104 bnf7960.45 bnf7962.19 med221.86

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik