monumenta.ch > Servius > 487 > 354 > 502 > 180 > 378 > 546 > 245 > 379 > 492 > 265 > 238 > 211 > 204 > 541 > 314 > 415 > 226 > 303 > 134 > 397 > 188 > 513 > 381 > 326 > 133 > 128 > 508 > 394 > 478 > 230
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 229 <<<     >>> Ad v. 231

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 230

1 ore fave fumosque manv quia odores malos oderunt: ideo 'prius haustu sparsus aquarum'.
2 'ore fave' cum religione ac silentio accede: in xui.
3 Ennius "hic insidiantes vigilant, partim requiescunt tecti gladiis sub scutis ore faventes".
4 ponitur eadem vox et pro 'velle': apud eundem Ennium in xui.
5 "matronae moeros complent spectare faventes", id est volentes.
6 ore fove ipsos haustus scilicet.
7 et hoc dicit: spargendo aquam imitare pluviam, fumum etiam praefer: quibus rebus cum territae illae discesserint, inpune poteris mella colligere.
8 alii 'ore fave' legunt, ut sit 'tace': etiam ipse in quinto "ore favete omnes"; Horatius "favete linguis".
9 fumos seqvaces quippe apium persecutores, ut "Maleaeque sequacibus undis".
Servius HOME

bav1646.104 bnf7960.45 bnf7962.19 med221.86