monumenta.ch > Servius > 479 > 561 > 240 > 109 > 201 > 320 > 382 > 239 > 242 > 214 > 155 > 436 > 119 > 442 > 355 > 512 > 107 > 250 > 157 > 110 > 318 > 386 > 147 > 310 > 105 > 151 > 231 > 336 > 235 > 127
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 127

1 corycium vidisse senem Cilica: Corycos enim civitas est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus celebratum.
2 et per transitum tangit historiam memoratam a Suetonio.
3 Pompeius enim victis piratis Cilicibus partim ibidem in Graecia, partim in Calabria agros dedit: unde Lucanus "an melius fient piratae, magne, coloni?" male autem quidam 'Corycium' proprium esse adserunt nomen, cum sit appellativum eius, qui more Corycio hortos excoluit: quod etiam Plinii testimonio conprobatur.
4 vidisse senem ordo est 'memini vidisse'.
5 dicimus autem et 'memini videre': Terentius "memini videre, quo aequior sum Pamphilo, si se illam in somnis".
6 relicti deserti atque contempti; quis enim agrum non sperneret nulli rei aptum, non vitibus aut frumentis vel pascuis? et aliter: 'Corycium' autem Cilica, a monte et civitate Ciliciae Coryco.
7 alii Corycium non natione, sed peritia, quod haec gens studiose hortos colat.
8 et sic dictum est, ut "Arcades ambo".
Servius HOME

bav1646.101 bnf7960.44 bnf7962.18 med221.84

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik