monumenta.ch > Servius > 660 > 352 > 60 > 683 > 24 > 207 > 405 > 657 > 33 > 149 > 736 > 537 > 320 > 587 > 65 > 202 > 28 > 155 > 663 > 210 > 752 > 461 > 128 > 39
    >>> Ad v. 40

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 4, Ad v. 39

1 spiramenta exitus: alibi "saevi spiracula Ditis".
2 fucoque genus est herbae, unde tinguitur vestis.
3 fucum autem et flores pro cera posuit, quam ex his colligunt rebus.
4 et aliter: fucus est genus cerae, qua pro glutine abutuntur: Graeci πρόπολιν vocant.
5 alii sic: 'fuco' pro medicamento posuit: Plautus in Poenulo "vitia corporis fuco occulunt".
6 sed vide ne de galbano dicat, quod separatim solent laborare propter remedia, quibus adversus animalia utuntur sibi in festa: unde ipse alibi adversus colubros hoc dicit adhiberi.
7 'oras' autem alveariorum.
Servius HOME

bav1646.99 bnf7960.43 bnf7962.17 med221.83