monumenta.ch > Servius > 23 > 512 > 52 > 2 > 10 > 236 > 91 > 88 > 89 > 66 > 54 > 472
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 472

1 tota aestiva loca posuit pro animalibus.
2 aestiva autem sunt loca umbrosa, quibus per aestatem pecora vitant solis calorem: Statius "et umbrosi patuere aestiva Lycaei".
3 et aliter: 'aestiva' ipsum gregem in aestivis morantem.
4 spemque gregemque simul agnos cum matribus pariter.
Servius HOME

bav1646.96 bnf7960.42 bnf7962.16 med221.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik