monumenta.ch > Servius > 295 > 148 > 182 > 183 > 255 > 443 > 112 > 488 > 457 > 462 > 129 > 482 > 115 > 497 > 445 > 197 > 321 > 269
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 268 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 269

1 trans gargara transque sonantem ascanium Gargara pro quibuslibet montibus, sicut Ascanium pro quibuslibet fluminibus posuit, quod et sequentia indicant, quod dicit 'superant montes et flumina tranant'.
2 Ascanius amnis est Mysiae, sed quae in Asia est.
3 de Gargaris supra dictum "et ipsa suas mirantur Gargara messes".
Servius HOME

bav1646.90 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.77