monumenta.ch > Servius > 330 > 449 > 237 > 150 > 522 > 491 > 313 > 246 > 424 > 169 > 507 > 215 > 162 > 391 > 451 > 171 > 287 > 347 > 281 > 165 > 137 > 203 > 414 > 142 > 286 > 301 > 258 > 124 > 178 > 131 > 405 > 176 > 193 > 564 > 113 > 196 > 267 > 263 > 221 > 514 > 146 > 558 > 106 > 455 > 509 > 328 > 501 > 526 > 555 > 484 > 268
    >>> Ad v. 269

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 268

1 glauci potniades m. m. a. quadrigae Potnia civitas est, de qua fuit Glaucus.
2 qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt.
3 ordo autem talis est 'quo tempore Glauci membra malis absumpserunt Potniades quadrigae'.
4 hoc autem ideo fingitur, quod eis furorem Venus inmiserit, quia dilaniatus est Glaucus, effrenatis nimia cupiditate equabus, cum eas cohiberet a coitu, ut essent velociores.
5 et aliter: Glaucus, Sisyphi filius, cum ad gymnicum certamen quadrigam duceret, adplicuit ad vicum Boeotiae Potnias et equas potum ad fontem sacrum per ignorantiam duxit, unde qui bibissent in furorem agi solebant.
6 itaque illum equae, furore ex agitatae, in ipso certamine curru effudisse ac morsibus laniasse dicuntur.
Servius HOME

bav1646.90 bnf7960.42 bnf7962.14 med221.76

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik