monumenta.ch > Servius > 45 > 76 > 27 > 77 > 511 > 64 > 628 > 537 > 511 > 79 > 57 > 433 > 71 > 18 > 413 > 84 > 80 > 89
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 89

1 amyclaei domitus pollucis habenis cyllarus atqui Castor equorum domitor fuit.
2 sed fratrem pro fratre posuit poetica licentia, ut "quas illi Philomela dapes" pro 'Progne', item "revocato a sanguine Teucri" pro 'Dardani': aut certe ideo Pollucem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur; nam et ludi et templum et stellae Castorum nominantur.
3 et aliter: Amyclae civitas Laconicae. Xanthum autem (dicit) et Cyl larum equos, quos Neptunus Iunoni dono dedit, illa Castori et Polluci, ut poetae graeculi fabulantur.
Servius HOME

bav1646.87 bnf7960.42 bnf7962.13 med221.74