monumenta.ch > Servius > 692 > 433 > 450 > 618 > 655 > 670 > 382 > 122 > 352 > 402 > 652 > 253 > 164 > 49
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 48 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 49

1 sev quis olympiacae miratus p. p. dicturus est de armentis et gregibus.
2 armenta autem sunt equorum et boum, quod haec animalia apta sunt armis, ut scutis boum coria, equi proelio; greges vero capellarum et ovium sunt: ipse paulo post "hoc satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agitare greges hirtasque capellas".
3 haec tamen, armenta et greges, sciendum quia plerumque confundit auctoritas.
4 olympiacae miratus praemia p. studiosus curulis certaminis, quod geritur apud Pisas in honorem Iovis Olympici.
Servius HOME

bav1646.86 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.73