monumenta.ch > Servius > 660 > 352 > 60 > 683 > 24 > 207 > 405 > 657 > 33 > 149 > 736 > 537 > 320 > 587 > 65 > 202 > 28 > 155 > 663 > 210 > 752 > 461 > 128 > 39 > 200 > 541 > 74 > 680 > 334 > 384 > 27
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 26 <<<     >>> Ad v. 28

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 27

1 gangaridum faciam Gangaridae populi sunt inter Indos et Assyrios, habitantes circa Gangen fluvium, unde etiam Gangaridae dicti sunt.
2 hoc vicit Augustus, unde est "inbellem avertis Romanis arcibus Indum".
3 'Gangaridum' vero pro 'Gangaridarum' posuit, quia 'hic Gangarida' facit.
4 quod autem ait 'victorisque arma Quirini', non est contrarium: nam, ut etiam in primo Aeneidis diximus, Suetonius Tranquillus hoc de Augusto commemorat, quodam tempore tres partes populi, consentiente senatu, obtulisse ei tria nomina, Quirini, Augusti, Caesaris.
5 ille ne unum eligendo alias offenderet partes, primo Quirinus est dictus, inde Caesar, post in nomine permansit Augusti: unde eum Vergilius omnibus istis appellat nominibus; nam Quirinum Romulum accipere non possumus, quia Gangaridas penitus ignoravit.
6 et aliter: id est Indorum a Gange fluvio.
Servius HOME

bav1646.84 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.72