monumenta.ch > Servius > 253 > 77 > 85 > 512 > 31 > 337 > 264 > 25 > 657 > 63 > 263 > 698 > 554 > 830 > 70 > 231 > 321 > 100 > 744 > 515 > 613 > 128 > 660 > 90 > 441 > 683 > 19
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 18 <<<     >>> Ad v. 20

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, Ad v. 19

1 cuncta mihi in honorem meum.
2 et hoc dicit: ex aliis agonibus ad me certatorum multitudo conveniet.
3 per Alpheum autem Iovis Olympici agonem significat: nam Alpheus fluvius est Elidis, quae civitas iuxta Pisas est, in qua colitur Olympicus Iuppiter.
4 lucosque molorchi id est silvam Nemeam, in qua celebratur agon in honorem Archemori.
5 Molorchus autem pastor fuit, qui Herculem, venientem ad occidendum Nemeaeum leonem, suscepit hospitio.
6 et aliter: Alpheus fluvius Elidis.
7 eos autem ludos ac cipimus per Alpheum, qui Olympiaci dicuntur; per lucos Molorchi eos, qui Nemea, ubi Molorchus rex Herculem ad Nemeum leonem tenden tem recepit hospitio.
8 linquens participium instantis pro praeterito.
Servius HOME

bav1646.83 bnf7960.42 bnf7962.12 med221.72