monumenta.ch > Servius > 508 > 200 > 246 > 108 > 353 > 274 > 343 > 242 > 139 > 382 > 408 > 283 > 304 > 478 > 197 > 566 > 131 > 535 > 7 > 215 > 176 > 514 > 391 > 489 > 344 > 113 > 381 > 481 > 547 > 420 > 244 > 447 > 147 > 451 > 312 > 109 > 345 > 525 > 230 > 132 > 256 > 502
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 501 <<<     >>> Ad v. 503

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 502

1 insanumque forum litigiosum.
2 populi tabularia ubi actus publici continentur.
3 significat autem templum Saturni, in quo et aerarium fuerat et reponebantur acta, quae susceptis liberis faciebant parentes: Iuvenalis "tollis enim et titulis actorum spargere gaudes argumenta viri". et aliter: (ubi re ponebantur) negotia publica et rationes populi, quae in tabulis scribun tur, unde tabularia dicta.
4 vidit expertus est, ut illic "Aetnaeos vidit Cyclopas Vlixes".
Servius HOME

bav1646.81 bnf7962.11 med221.70