monumenta.ch > Servius > 461 > 376 > 285 > 408 > 427 > 400 > 20 > 51 > 202 > 8 > 524 > 409 > 486 > 191 > 78 > 4 > 132 > 236 > 295 > 6 > 4 > 274 > 463 > 18 > 149 > 520 > 539 > 183 > 109 > 143 > 531 > 5 > 3 > 168 > 20 > 251 > 5 > 323 > 20 > 302 > 467 > 476 > 159 > 461 > 253 > 300 > 342 > 69 > 504 > 447 > 503 > 172 > 155 > 382 > 384 > 343 > 147 > 4 > 202 > 267 > 9 > 353 > 231 > 5 > 140 > 121 > 346 > 308 > 377 > 437 > 158 > 20 > 508 > 477 > 8 > 466 > 552 > 431 > 3 > 475 > 444 > 277 > 301 > 100 > 224 > 157 > 424 > 464 > 122 > 232 > 310 > 169 > 484 > 174 > 3 > 51 > 78 > 470 > 231 > 263 > 487 > 3 > 4 > 170 > 189 > 18 > 344 > 142 > 458 > 438 > 5 > 152 > 514 > 336 > 131 > 538 > 256 > 242 > 20 > 558 > 129 > 415 > 176 > 3 > 478
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 477 <<<     >>> Ad v. 479

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 478

1 defectus solis varios atqui uno modo tantum sol deficere nobis videtur, tunc scilicet, cum luna plena e regione eius obstiterit radiis et eos nobis fecerit non videri: unde varios accipimus defectus, non quia varia ratione contingunt - nam ratio una est, ut diximus - , sed quia vel variis temporibus fiunt vel varie; interdum enim duobus, interdum quattuor, interdum pluribus deficit digitis.
2 et aliter: 'varios defectus' secundum Epicurum, qui ait, non unam causam pronuntiandam, qua sol deficere videatur, sed varias: potest enim fieri ut extinguatur, ut longius recedat, ut aliquod eum corpus abscondat.
3 'lunae' autem 'labores' dicit, cum amittit lumen.
4 et aliter: 'sidera' utrum ea quae cum caelo feruntur infixa, an vaga, quae contraria caelo cursus conficiunt, an omnia? 'caeli viae' †nocte sunt, a sinistra austri, septemtrionis a dextera. ('lunae labores') quod vulgo dicunt 'laborat luna'.
5 hinc Varro in Cynistore "eclipsis quando sit, cur luna laboret.
6 et si hoc ridicule credunt dicant quod laborant".
7 lunaeque labores vel errores, quia non recta incedit: vel defectus, qui contingunt lunae, quotiens terrae altitudo interveniens radiis solis eam inluminari non patitur, a quibus dicitur lumen accipere.
Servius HOME

bav1646.79 bnf7962.10 med221.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik