monumenta.ch > Servius > 201 > 474 > 200 > 434 > 271 > 50 > 69 > 155 > 406 > 69 > 457 > 478 > 1 > 23 > 3 > 9 > 176 > 6 > 415 > 129 > 558 > 9 > 20 > 242 > 7 > 256 > 538 > 50 > 131 > 336 > 514 > 152 > 5 > 438 > 458
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 457 <<<     >>> Ad v. 459

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 458

1 o fortunatos nimium s. s. b. n. a. non est abruptus transitus ad laudem vitae rusticae, nam ad superiora pertinet.
2 post vituperationem enim vini ista quasi consolatio est, per quam ostenditur, quantas voluptates rusticis natura praestiterit.
3 quod autem ait 'fortunatos nimium', non ad fortunam, sed ad fortunae pertinet quantitatem: nam hoc dicit, quantum in re est, maximas eis natura praestitit voluptates: quas si nossent, essent non fortunati, sicut nunc sunt, sed nimium fortunati agricolae.
Servius HOME

bav1646.78 bnf7962.10 med221.68

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik