monumenta.ch > Servius > 499 > 101 > 189 > 519 > 317 > 148 > 361 > 129 > 353 > 224 > 197 > 466 > 445 > 269 > 262 > 481 > 423 > 444 > 158 > 161 > 346 > 421
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 420 <<<     >>> Ad v. 422

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 421

1 procurvam expectant f. ut putentur: quod tamen ad curam refert anniversariam; nam necesse est, licet tarde, olivam putari.
2 rastros tenaces ad fodiendum scilicet, quia cum tra hitur rastrum per agros, omnem spurcitiam secum colligere videtur.
3 neglegentiam autem ferunt oleae, cum iam coeperint esse valentiores; nam adhuc parvae nimiam curam requirunt.
Servius HOME

bav1646.77 bnf7962.10 med221.68

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik