monumenta.ch > Servius > 469 > 495 > 454 > 479 > 201 > 536 > 430 > 250 > 460 > 147 > 410 > 127 > 130 > 412
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 411 <<<     >>> Ad v. 413

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 412

1 durus uterque l. et vellendarum herbarum et frondium secandarum.
2 laudato ingentia rura exigvum colito hoc etiam Cato ait in libris ad filium de agricultura.
3 quod ideo dictum est, vel quia maiores agros incultos 'rura' dicebant, id est silvas et pascua, agrum vero, qui colebatur, ut intellegamus, laudato ingentes silvas, colito agrum minorem: vel, quod melius est, quia ait in primo "alternis idem tonsas cessare novales et segnem patiere situ durescere campum", quod fieri non potest, nisi fuerint spatia maiora terrarum; nam et Cato, ut diximus, et Cicero in oeconomicis ob hoc laudat praedia latifundia: vel quod, ut dicit Donatus, etiam non culta praestant aliquid domino.
Servius HOME

bav1646.77 bnf7962.9 med221.67