monumenta.ch > Servius > 381 > 394 > 230 > 478 > 228 > 437 > 393 > 177 > 345 > 168 > 217 > 464 > 375 > 247 > 293 > 300 > 277 > 327 > 367 > 499 > 153 > 406
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 405 <<<     >>> Ad v. 407

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 406

1 et curvo saturni dente id est falce, quae est in eius tutela.
2 nam Saturnus dicitur patri Caelo virilia falce amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt: quod ideo fingitur, quia, nisi umor de caelo in terras descenderit, nihil creatur.
3 alii Saturnum deum esse temporum dicunt, quae, sicut falx, in se recurrunt.
4 alii vero dicunt Saturnum in progressu nihil nocere, cum retrogradus est, esse periculosum; ideoque eum habere falcem in tutela, quod et ipsa protenta nihil valet, retro acta vero, quicquid ei occurrerit, secat.
5 relictam scilicet a se paulo ante desertam.
6 et aliter: 'relictam' neglectam, non putatam.
Servius HOME

bav1646.77 bnf7962.9 med221.67