monumenta.ch > Servius > 25 > 88 > 56 > 15 > 60 > 37 > 27 > 92 > 57 > 81 > 99 > 24 > 40 > 36 > 90 > 82 > 83 > 86 > 60 > 37 > 16 > 79 > 52 > 89 > 95 > 24 > 3 > 384
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 383 <<<     >>> Ad v. 385

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 384

1 mollibus in pratis unctos saluere p. v. unctos vel oleo vel lexiva.
2 'in pratis' autem ideo, ne laederentur cadentes.
3 utres vero fiebant ad insultationem etiam mortuorum caprorum, ne quid ex his esset, quod non sentiret iniuriam.
4 saluere per utres secundum artem locutus est: nam 'salio salui' dicebant, unde et Cicero ait in Miloniana "cum hic de reda reiecta paenula desiluisset".
5 sic etiam ab eo, quod est 'cano', non 'cecini', sed 'canui' dicebant, unde Sallustius "cornua occanuerunt".
Servius HOME

bav1646.75 bnf7962.9 med221.66