monumenta.ch > Servius > 200 > 480 > 533 > 406 > 169 > 457 > 192 > 122 > 380 > 390 > 494 > 9 > 332 > 350
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 350

1 animos tollent sument ab his rebus magnanimitatem.
2 iamque reperti scilicet diligentiores.
3 et aliter: urget 'iamque reperti'.
4 et 'iam' hic pro 'praeterea'.
5 et utrum saxo et testa * * * , an illud sensit, testam cavam, lapidem superiorem * * * hoc enim fit.
6 'sata' autem dicit virgulta, quae presseris.
7 et 'hoc' bis repetitum; non enim duo sunt, sed unum iteratum, ac si diceret, hoc munimentum contra imbres et aestus.
Servius HOME

bav1646.74 bnf7962.8 med221.65