monumenta.ch > Servius > 139 > 212 > 284 > 311 > 523 > 339 > 503 > 469 > 477 > 288 > 506 > 389 > 380 > 474 > 495 > 275 > 454 > 278 > 419 > 479 > 201 > 109 > 382 > 536 > 239 > 214 > 430 > 159 > 442 > 119 > 460 > 250 > 157 > 395 > 386 > 110 > 147 > 310 > 172 > 336 > 410 > 127 > 520 > 468 > 184 > 392 > 411 > 373 > 348
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 348

1 lapidem bibulum qui harenarius vocatur.
2 et aliter: verbum 'infode' venit ab eo quod est 'fodio fodis fodit', unde Plautus in Rudente "luto usus multo multam terram confode".
3 et 'infode conchas' circa radices scilicet. 'lapidem' autem 'bibulum' ('bibulum') hic non lapidis epitheton est, sed (ostendit) ex lapide beneficium, id est per quem terra umorem possit ad radices vitis admittere.
4 cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit.
5 sqvalentes sordidas.
Servius HOME

bav1646.74 bnf7962.8 med221.65