monumenta.ch > Servius > 76 > 76 > 674 > 73 > 84 > 9 > 87 > 12 > 639 > 99 > 3 > 65 > 3 > 9 > 3 > 99 > 63 > 3 > 99 > 512 > 9 > 1 > 9 > 1 > 9 > 100 > 330 > 406 > 1 > 336
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 335 <<<     >>> Ad v. 337

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 336

1 non alios prima c. o. m. hoc secundum licentiam poe ticam dixit; nam falsum est.
2 constat enim post factum mundum ex qualitate solis tempora esse divisa.
3 et aliter: si crescit, deficit: in quo videtur secutus Epicurum, qui ait, omnia, quae orta, occidunt et aucta senescunt.
4 Varro autem in satura, quae inscribitur de salute, sic: mundum haud natum esse, neque mori; Plato autem, non natum aut mori; Metrodorus autem, neque natum neque mori; Zenon, ex hoc mundo quamvis aliqua intereant, tamen ipsum perpetuo manere, quia inhaereant ei elementa, e quibus generantur materiae, ut dixit crescere quidem, sed ad interitum non pervenire, manentibus elementis, a quibus revalescat.
Servius HOME

bav1646.74 bnf7962.8 med221.65