monumenta.ch > Servius > 219 > 357 > 289 > 447 > 342 > 326 > 243 > 271 > 453 > 350 > 528 > 335 > 149 > 438 > 330 > 531 > 404 > 463 > 434 > 333
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 332 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 333

1 nec metvit quomodo non metuit, si surgunt? solvitur: 'nec surgentes metuit' est 'nec surgunt'.
2 hoc dixit: non metuit, ne tempestate opprimatur.
3 nec metvit variat: nam supra ait 'audent se gramina campo'.
4 et aliter: Celsus ait 'germina' reliquisse Vergilium; loquitur enim de omnium arborum fetu: unde male quidam 'gramina' legunt.
5 et 'nec metuit' utrum non metuit, ne surgant, an ideo non metuit, quia non surgunt? quod magis puto.
Servius HOME

bav1646.74 bnf7962.8 med221.65