monumenta.ch > Servius > 23 > 512 > 52 > 2 > 10 > 236 > 91 > 88 > 89 > 66 > 54 > 472 > 11 > 14 > 9 > 10 > 86 > 47 > 54 > 88 > 56 > 50 > 178 > 24 > 91 > 11 > 194 > 295 > 151 > 23 > 56 > 22 > 47 > 60 > 24 > 27 > 40 > 57 > 75 > 50 > 27 > 19 > 92 > 72 > 81 > 52 > 1 > 285 > 57 > 15 > 12 > 19 > 6 > 40 > 8 > 90 > 81 > 26 > 4 > 5 > 3 > 31 > 72 > 162
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 161 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 162

1 indignatum magnis stridoribus aeqvor a solita exclusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens.
2 et aliter: Agrippa in secundo vitae suae dicit, excogitasse se, ut ex Lucrino lacu portum faceret. verum huius (operis) gloria Augusto cessit.
3 'indigna tum' autem ideo dixit, quia quo tempore in Lucrinum lacum mare in missum est, deinde, terra effossa inter ipsum Lucrinum et Avernum, contigit, ut duo lacus miscerentur, [et] tanta tempestas orta est, ut pro digii loco habita sit ac nuntiatum sit, simulacrum Averni sudasse: propter quod pontifices ibi piacularia sacra fecerunt.
4 'Iulia' autem 'unda' significat portum Puteolanum.
5 tyrrhenusque fretis inmittitur aestus avernis ideo dixit, quoniam per Lucrinum mare Tyr rhenum influit in Avernum.
6 iulia unda per prolepsin positum est, ut loca prius laudet, quam illum, qui ea fecit, ut laudes inveniant auctorem, id est Augustum.
Servius HOME

bav1646.70 bnf7962.7 med221.63