monumenta.ch > Servius > 87 > 10 > 80 > 50 > 3 > 31 > 77 > 6 > 67 > 57 > 78 > 89 > 66 > 18 > 97 > 60 > 66 > 99 > 42 > 91 > 63
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 62 <<<     >>> Ad v. 64

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 63

1 sed truncis oleae melius quia supra ait "truditur e sicco radix oleagina ligno".
2 et iam redit ad eos modos, quos invenit industria.
3 dicendo autem 'melius' ostendit etiam alias arbores ex truncis posse procreari.
4 sane olea est arbor ipsa, unde derivatio est oleum; oliva vero fructus ipse, unde olivum dicitur.
5 legimus tamen olivam et de arbore, ut "incumbens tereti Damon sic coepit olivae".
Servius HOME

bav1646.65 bnf7962.5 med221.59