monumenta.ch > Servius > 61 > 70 > 58 > 8 > 87 > 75 > 57 > 64 > 88 > 3 > 97 > 38 > 66 > 91 > 1 > 50 > 19 > 68 > 17 > 89 > 1 > 9 > 91 > 80 > 2 > 56 > 82 > 42 > 65 > 46 > 87 > 43 > 60 > 96 > 47 > 99 > 6 > 80 > 66 > 49
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 48 <<<     >>> Ad v. 50

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 49

1 quippe solo natura subest quia, ut supra diximus, naturaliter rerum omnium mater est terra et universa intra se continet semina: hinc est 'quippe solo natura subest'.
2 nam natura dicta est ab eo, quod nasci aliquid faciat.
3 mire autem ait 'subest', id est inest latenter; nam non apparet: unde Epicurei dicunt nihil esse, quod non habeat originem sui; nam hoc est "gigni de nihilo nihilum: in nihilum nil posse reverti".
Servius HOME

bav1646.65 bnf7962.5 med221.59